Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Ezek.46 NT Ezek.47 (English) >>NT Ezek.48

Ezek.47

et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris

et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextro

cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos

rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua

et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari

et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis

cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte

et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquae

et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens

vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae

in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur

et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam

haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet

possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionem

hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada

Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran

et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis

porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem

plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis

et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga maris

et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel

et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel

in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Ezek.46 NT Ezek.47 (English) >>NT Ezek.48

Powered by PhiloLogic